CHALCOSMARAGDUS

CHALCOSMARAGDUS
CHALCOSMARAGDUS
apud Solinum, c. 15. dicitur, qui in metallis aerariis apparet. Potius, qui aerets venis turbidus Plinio, c. 5. l. 37. Non enim hoc nomen omnibus datum smaragdis, qui in aerariis metallis inventi, ut in quibus etiam veri bonaeque notae smaragdi, quorum penes Cyprios principatus erat, eidem: sed smaragdi vilissimo generi, a colore, quem diximus. Inter vitia certe smaragdorum aeris color. Idem, Omnium horum etiamnum vitium, quod fellis colorem aut aeris habent, in Sole dilucidi quidem et liquidi, sed non virides. Ubi tamen alii legunt; acris olei; quod, alias viride oleum Latinis, ὀμφάκιον Graecis, ex acri et amra olea premebatur, neque austeri coloris vitidis, sed in aureum descendentis, qualis et fellis color, erat. Unde χολοβάφινα, ad auri similitudinem infecta, etc. Salmas. ad Solin. p. 198.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”